Hebdomada Papae: o boletim em latim do Vatican News
05 de setembro de 2026
HEBDÓMADA PAPAE” NOTÍTIAE VATICÁNAE LATÍNE RÉDDITAE Die quinto mensis Septémbris anno bismillésimo vicésimo sexto
TÍTULI
Novam catechésium sériem íncohat Leo quartus décimus de Constitutióne pastoráli Gáudium et spes , qui communitátem ecclesiáles hortátur ut quaedam nostrae aetátis depraváta sibi sumat.
Die mundiáli precatiónis pro Creáto coléndo interveniénte, apud Burgum Laudato si’ Missam célebrat Póntifex. Ex culpis et erróribus novum stúdium cónsequi póssumus, ad necessitúdines inter creatúras restituéndas, iuxta Artíficis voluntátem.
Suam sodálem voluntátem Columbiánis patefécit Póntifex, per telephónium Colúmbiae vocans Prǽsidem.
Salútem plúrimam ómnibus vobis auscultántibus núntios Latínos dicit Xavérius Sartre .
NOTÍTIAE
Die Mercúrii áltero mensis Septémbris, in Petriáno Foro, novam catechésium sériem de documénto quod est Gáudium et spes incohávit Póntifex, qui Ecclésiam est hortátus ut quaedam nostri témporis depraváta sibi sumat: progréssus páucis patet, divítiae iníque impertiúntur, falláciter “bellum censétur éfficax esse instruméntum ad pacem conciliándam”. Refert Artúrus Lopez.
“Fíeri non potest ut désides spectatóres maneámus, opórtet áutem ut cor audiátur ac nos vocári sinámus, áutumat Póntifex. Cum témporum signa percipiúntur eadémque sub Evangélii lúmine explanántur, quemádmodum Gáudium et spes signíficat, id sibi vult ut Ecclésia vocétur “ad perpétuum conversiónis offícium servándum”, quae testificétur se haud terréna quǽrere, sed Christi óperam protráhere, “qui venit in mundum ut testimónium perhibéret veritáti, ut salváret non ut condemnáret, ut servíret, non ut servítium obtinéret”. Unde Pontíficis adhortátio de Ecclésiae múnere “témpore quo complúra mutántur, unde perturbántes inaequalitátes oriúntur. Ipsa hómini insérviat, “altióres cordis percontatiónes auscúltans ac recípiens, dicens Christum totíus humánae históriae esse clavem”. Laetítia ac spes conspícuae sint notae Ecclésiae quae núntiat et Evangélium testificátur, próximam se praebens nostri témporis homínibus.
Kaléndis Septémbribus, Die mundiáli precatiónis de Creáto coléndo, Leo quartus décimus apud Burgum Laudato si’ Missam celebrávit. Per homíliam est hortátus ad Dómini, natúrae rerum, óperum pulchritúdinem contemplándam, necnon ad offícium suméndum primigéniam servándi conveniéntiam. Refert Márius Galgano.
“Creátum omne de Creatóris magnitúdine lóquitur, dúmmodo intúitus et cor tanto mystério páteant, asséruit Póntifex. “Ex creáto contemplándo et Creatóre conveniéndo” in unoquóque “consciéntia óritur” próprii “peculiáris loci intra mirum Dei consílium” ac “personális communísque offícii in primigéniam rerum conveniéntiam servándam, éxplicat ínsuper Leo quartus décimus Papa. “Cum novérimus nos defícere, nos erráre, renovátum exstat stúdium necessitúdinis restituéndae inter creatúras, ad eárum Artíficis voluntátem”. Haud est nimis sero, atque Creáti tempus nos vocat ad nos pénitus converténdos. “Quod ad deléndum est adhíbitum dírigi íterum ad vitam potest, ad paupéribus subveniéndum, ad esuriéntes saturándos et ad creátum servándum”.
NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE
Per telephónium cum Colúmbiae Prǽside, Abelárdo de la Espriella, die áltero mensis Septémbris loquens, suam osténdit Póntifex proximitátem erga illos terrae motu afféctos, qui Natiónem illam die décimo mensis Augústi quassávit, nominátim erga famílias, defúnctos, vulnerátos omnésque adiutóres.
Haec háctenus, nova, consequénti hebdómada habébitis. Valéte!
Obrigado por ter lido este artigo. Se quiser se manter atualizado, assine a nossa newsletter clicando aqui e se inscreva no nosso canal do WhatsApp acessando aqui .
Fonte: Vatican News
Ver notícia oficial